Encontrados 2822 resultados para: bis

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis (Epistula I Ioannis 4, 13)

  • et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei (Epistula I Ioannis 5, 13)

  • et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • propter veritatem quæ permanet in nobis et nobiscum erit in æternum (Epistula II Ioannis 1, 2)

  • sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit (Epistula III Ioannis 1, 10)

  • misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur (Epistula Iudae 1, 2)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina