Encontrados 266 resultados para: aureum altare

  • altare quoque scissum est et effusus cinis de altari juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini (Liber I Regum 13, 5)

  • profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)

  • qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)

  • dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)

  • et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)

  • et currebant aquæ circa altare et fossa aquæductus repleta est (Liber I Regum 18, 35)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ et turibula et tubæ omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini (Liber II Regum 12, 13)

  • perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus (Liber II Regum 16, 10)

  • extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco (Liber II Regum 16, 11)

  • cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)

  • et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare (Liber II Regum 16, 13)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina