Encontrados 122 resultados para: audivit

  • quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit (Liber Numeri 30, 15)

  • cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestræ voluit adquiescere (Liber Deuteronomii 1, 45)

  • postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)

  • Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)

  • et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus hujus at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli (Liber I Samuelis 4, 14)

  • et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini (Liber I Samuelis 8, 21)

  • et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)

  • cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)

  • et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)

  • et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)

  • si tradent me viri Ceila in manus ejus et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israël indica servo tuo et ait Dominus descendet (Liber I Samuelis 23, 11)

  • omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina