Encontrados 34 resultados para: audisti

  • nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea (Liber Isaiae 48, 7)

  • neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te (Liber Isaiae 48, 8)

  • tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 13)

  • locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam (Liber Ieremiae 22, 21)

  • COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus (Lamentationes 3, 56)

  • SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 61)

  • tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)

  • quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti (Actus Apostolorum 22, 15)

  • formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 13)

  • et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere (Epistula II ad Timotheum 2, 2)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina