Encontrados 89 resultados para: audisset

  • quod cum audisset Saul placatus voce Jonathæ juravit vivit Dominus quia non occidetur (Liber I Samuelis 19, 6)

  • ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)

  • cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum (Liber I Samuelis 25, 4)

  • quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)

  • quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)

  • audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)

  • cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)

  • cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam (Liber I Regum 11, 21)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se (Liber I Regum 13, 4)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina