Encontrados 476 resultados para: audire verba

  • et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est (Actus Apostolorum 15, 15)

  • nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace (Actus Apostolorum 16, 36)

  • et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent (Actus Apostolorum 16, 38)

  • Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum (Actus Apostolorum 25, 22)

  • at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor (Actus Apostolorum 26, 25)

  • rogamus autem a te audire quæ sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur (Actus Apostolorum 28, 22)

  • sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum (Epistula ad Romanos 10, 18)

  • sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua (Epistula I ad Corinthios 14, 19)

  • quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui (Epistula II ad Corinthios 12, 4)

  • beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant ea quæ in ea scripta sunt tempus enim prope est (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea quæ neque videre possunt neque audire neque ambulare (Apocalypsis Ioannis 9, 20)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina