Encontrados 141 resultados para: arma exercitum

  • et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain (Liber I Maccabaeorum 5, 43)

  • et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus ejus (Liber I Maccabaeorum 6, 38)

  • sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et judica illum secundum malitiam illius (Liber I Maccabaeorum 7, 42)

  • ut vidit autem exercitus ejus quia cecidit Nicanor projecerunt arma sua et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • et prœliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes (Liber I Maccabaeorum 8, 26)

  • et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo (Liber I Maccabaeorum 8, 28)

  • et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 9, 3)

  • et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina