Encontrados 570 resultados para: ante

  • tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Epistula ad Romanos 14, 10)

  • salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo (Epistula ad Romanos 16, 7)

  • sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram (Epistula I ad Corinthios 2, 7)

  • itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)

  • scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum ejusmodi usque ad tertium cælum (Epistula II ad Corinthios 12, 2)

  • ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (Epistula II ad Corinthios 13, 2)

  • o insensati Galatæ quis vos fascinavit ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est crucifixus (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu ejus in caritate (Epistula ad Ephesios 1, 4)

  • ut simus in laudem gloriæ ejus qui ante speravimus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 12)

  • et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant (Epistula ad Colossenses 1, 17)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina