Encontrados 9 resultados para: amaritudinem

  • atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur (Liber Exodus 1, 14)

  • et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15, 23)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • quæ cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui (Liber Esther 4, 1)

  • vivit Deus qui abstulit judicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam (Liber Iob 27, 2)

  • cor quod novit amaritudinem animæ suæ in gaudio ejus non miscebitur extraneus (Liber Proverbiorum 14, 10)

  • intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium (Liber Sapientiae 8, 16)

  • pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetæ ejus discindantur (Prophetia Osee 14, 1)

  • numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium (Prophetia Amos 6, 13)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina