Encontrados 25 resultados para: altaria

  • et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron (Liber II Paralipomenon 30, 14)

  • cumque hæc fuissent rite celebrata egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Juda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas (Liber II Paralipomenon 31, 1)

  • numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)

  • ædificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in æternum (Liber II Paralipomenon 33, 4)

  • cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël reversus est Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 7)

  • etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus (Liber Psalmorum 83, 4)

  • et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)

  • quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)

  • quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factæ sunt ei aræ in delictum (Prophetia Osee 8, 11)

  • vitis frondosa Israël fructus adæquatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris (Prophetia Osee 10, 1)

  • si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri (Prophetia Osee 12, 11)

  • quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (Prophetia Amos 3, 14)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina