Encontrados 19 resultados para: adoremus Baalim

  • feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth (Liber Iudicum 3, 7)

  • postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)

  • abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)

  • postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)

  • et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)

  • et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Otholia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum Domini et de universis quæ sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim (Liber II Paralipomenon 24, 7)

  • sed ambulavit in viis regum Israël insuper et statuas fudit Baalim (Liber II Paralipomenon 28, 2)

  • et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Paralipomenon 33, 3)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina