Encontrados 782 resultados para: abs

  • veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus (Liber Genesis 47, 18)

  • ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit (Liber Genesis 47, 26)

  • domus Joseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quæ dereliquerant in terra Gessen (Liber Genesis 50, 8)

  • quæ concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus (Liber Exodus 2, 2)

  • cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Ægyptium abscondit sabulo (Liber Exodus 2, 12)

  • et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (Liber Exodus 3, 6)

  • qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8, 31)

  • erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum (Liber Exodus 12, 5)

  • profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis (Liber Exodus 12, 37)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia (Liber Exodus 21, 11)

  • panesque azymos et crustula absque fermento quæ conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies (Liber Exodus 29, 2)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina