Mosaico decorativo

Encontrados 2042 resultados para: Vocavit Deus

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)

  • eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)

  • memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cærimoniis ejus (Liber Nehemiae 13, 14)

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)

  • dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum (Liber Nehemiae 13, 22)

  • numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)

  • recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum (Liber Nehemiae 13, 29)

  • et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum (Liber Nehemiae 13, 31)

  • denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)

  • quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo (Liber Thobis 2, 18)

  • dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te (Liber Thobis 3, 13)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina