Encontrados 1201 resultados para: Vobis
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 14)
omnia quæcumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
respondit Jesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quæritis sinite hos abire (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)