Encontrados 1201 resultados para: Vobis
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)
præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)
quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce (Liber Deuteronomii 27, 4)
et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 63)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 29, 4)
nec vobis solis ego hoc fœdus ferio et hæc juramenta confirmo (Liber Deuteronomii 29, 14)
testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)
cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut præcepi vobis (Liber Deuteronomii 31, 5)
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israël ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 19)
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)