Encontrados 497 resultados para: Viri
mæror in corde viri humiliabit illud et sermone bono lætificabitur (Liber Proverbiorum 12, 25)
redemptio animæ viri divitiæ suæ qui autem pauper est increpationem non sustinet (Liber Proverbiorum 13, 8)
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiæ (Liber Proverbiorum 18, 4)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)
de fructu oris viri replebitur venter ejus et genimina labiorum illius saturabunt eum (Liber Proverbiorum 18, 20)
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria ejus est iniqua prætergredi (Liber Proverbiorum 19, 11)
multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit (Liber Proverbiorum 19, 21)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam (Liber Proverbiorum 20, 24)
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus (Liber Proverbiorum 21, 2)
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus ejus (Liber Proverbiorum 21, 8)
per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti (Liber Proverbiorum 24, 30)