Encontrados 2185 resultados para: Vir
sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)
Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos (Liber Iudicum 9, 47)
igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem quos circumdantes præsidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem (Liber Iudicum 9, 49)
erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)
post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)
fuit illo tempore Jepthæ Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad (Liber Iudicum 11, 1)
quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur (Liber Iudicum 11, 3)
dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis (Liber Iudicum 11, 37)
cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus (Liber Iudicum 11, 38)
expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est (Liber Iudicum 11, 39)
vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse (Liber Iudicum 12, 4)