Encontrados 2185 resultados para: Vir
sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis (Prophetia Ioel 2, 7)
nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)
clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores (Prophetia Ioel 3, 9)
et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 14)
virgo Israël projecta est in terram suam non est qui suscitet eam (Prophetia Amos 5, 2)
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber (Prophetia Amos 5, 19)
quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur (Prophetia Amos 6, 9)
in die illa deficient virgines pulchræ et adulescentes in siti (Prophetia Amos 8, 13)
usque ad terminum emiserunt te omnes viri fœderis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuæ qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo (Prophetia Abdiae 1, 7)
et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau (Prophetia Abdiae 1, 9)
et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (Prophetia Ionae 1, 5)
et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Jonam (Prophetia Ionae 1, 7)