Encontrados 139 resultados para: Vineam fructum

  • et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita (Liber Genesis 1, 11)

  • et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 12)

  • cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam (Liber Genesis 9, 20)

  • ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvæ pallium suum (Liber Genesis 49, 11)

  • si læserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni æstimatione restituet (Liber Exodus 22, 5)

  • sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus ejus (Liber Leviticus 25, 3)

  • septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis (Liber Leviticus 25, 4)

  • quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quæ nascuntur ex vinea pariter sanctificentur (Liber Deuteronomii 22, 9)

  • ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenæ pupilli ac viduæ (Liber Deuteronomii 24, 21)

  • uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum ædifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam (Liber Deuteronomii 28, 30)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina