Encontrados 156 resultados para: Vie
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem (Liber Ieremiae 16, 13)
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)
et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis (Liber Ieremiae 25, 11)
quia servierunt eis cum essent gentes multæ et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum (Liber Ieremiae 25, 14)
et servient ei omnes gentes et filio ejus et filio filii ejus donec veniat tempus terræ ejus et ipsius et servient ei gentes multæ et reges magni (Liber Ieremiae 27, 7)
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)
vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 9)
porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)
nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis (Liber Ieremiae 27, 14)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei (Liber Ieremiae 28, 14)
sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis (Liber Ieremiae 30, 9)