Encontrados 402 resultados para: Verba
cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum (Liber Isaiae 33, 18)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
et stetit Rabsaces et clamavit voce magna judaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 13)
et ingressus est Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis (Liber Isaiae 36, 22)
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)
inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)
et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)
posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu (Liber Isaiae 51, 16)
peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii (Liber Isaiae 59, 13)
hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)
verba Hieremiæ filii Helciæ de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin (Liber Ieremiae 1, 1)
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (Liber Ieremiae 1, 9)
