Encontrados 516 resultados para: Venit
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Juda et venit Hierusalem cum turba magna (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
et venit Gorgias in castra Judæ noctu et neminem invenit et quærebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis (Liber I Maccabaeorum 4, 5)
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione (Liber I Maccabaeorum 5, 33)
et venit et quærebat civitatem capere et prædare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate (Liber I Maccabaeorum 6, 3)
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
et venit ad Judam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Judam (Liber I Maccabaeorum 7, 29)
et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem (Liber I Maccabaeorum 9, 34)
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute multa (Liber I Maccabaeorum 9, 43)
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero (Liber I Maccabaeorum 9, 65)
