Encontrados 9 resultados para: Vasthi

  • Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat (Liber Esther 1, 9)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)

  • cui sententiæ Vasthi regina subiaceret quæ Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset (Liber Esther 1, 15)

  • responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)

  • egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)

  • et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)

  • his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset (Liber Esther 2, 1)

  • et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri (Liber Esther 2, 4)

  • et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina