Encontrados 12722 resultados para: Ut
videns autem filios ejus dixit ad eum qui sunt isti (Liber Genesis 48, 8)
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (Liber Genesis 48, 9)
oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)
qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus (Liber Genesis 48, 14)
videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse (Liber Genesis 48, 17)
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput ejus (Liber Genesis 48, 18)
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)
vocavit autem Jacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis (Liber Genesis 49, 1)
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus (Liber Genesis 49, 4)
catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum (Liber Genesis 49, 9)
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49, 15)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël (Liber Genesis 49, 16)
