Encontrados 12722 resultados para: Ut
nos ergo debemus suscipere hujusmodi ut cooperatores simus veritatis (Epistula III Ioannis 1, 8)
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est (Epistula III Ioannis 1, 12)
spero autem protinus te videre et os ad os loquemur (Epistula III Ioannis 1, 14)
Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis (Epistula Iudae 1, 1)
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei (Epistula Iudae 1, 3)
commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit (Epistula Iudae 1, 5)
sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes (Epistula Iudae 1, 7)
similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt majestates autem blasphemant (Epistula Iudae 1, 8)
cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus (Epistula Iudae 1, 9)
hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur (Epistula Iudae 1, 10)
hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ (Epistula Iudae 1, 12)
prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis (Epistula Iudae 1, 14)
