Encontrados 1073 resultados para: Usque

  • anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet (Liber Leviticus 17, 15)

  • cum messueris segetes terræ tuæ non tondebis usque ad solum superficiem terræ nec remanentes spicas colliges (Liber Leviticus 19, 9)

  • non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane (Liber Leviticus 19, 13)

  • inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua (Liber Leviticus 22, 6)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)

  • sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra (Liber Leviticus 23, 32)

  • extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24, 3)

  • et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes (Liber Leviticus 25, 19)

  • seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera (Liber Leviticus 25, 22)

  • quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum (Liber Leviticus 25, 28)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina