Encontrados 1073 resultados para: Usque
Et dixit ei Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium. (Prophetia Danielis 8, 14)
Scito ergo, et animadverte Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)
et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)
Et abundantes, et uberes urbes ingredietur et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius rapinas, et prædam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)
Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum quia adhuc aliud tempus erit. (Prophetia Danielis 11, 35)
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)
In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)
Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)
Et ait Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)
Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque. (Prophetia Danielis 12, 12)
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
