Encontrados 1073 resultados para: Usque
inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat (Liber I Paralipomenon 11, 21)
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam (Liber I Paralipomenon 11, 25)
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)
sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)
congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)
contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in præsentem diem (Liber I Paralipomenon 13, 11)
fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)
tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam (Liber I Paralipomenon 16, 3)
benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino (Liber I Paralipomenon 16, 36)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)