Encontrados 1073 resultados para: Usque
nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem (Liber Iosue 13, 13)
terminus Jazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terræ filiorum Ammon usque ad Arœr quæ est contra Rabba (Liber Iosue 13, 25)
et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir (Liber Iosue 13, 26)
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 27)
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum (Liber Iosue 14, 11)
atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)
igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ (Liber Iosue 15, 1)
ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel (Liber Iosue 15, 7)
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quæ est Cariathiarim id est urbs Silvarum (Liber Iosue 15, 9)
et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna (Liber Iosue 15, 10)