Encontrados 1073 resultados para: Usque
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)
omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 10)
terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)
Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 3, 14)
et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)
et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)
et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad cælum erantque in eo tenebræ nubes et caligo (Liber Deuteronomii 4, 11)
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est (Liber Deuteronomii 4, 32)
ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon (Liber Deuteronomii 4, 48)
omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga (Liber Deuteronomii 4, 49)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis fœdus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
