Encontrados 484 resultados para: Tuus
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)
sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus (Liber Iudicum 7, 10)
dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)
nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)
cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit (Liber Iudicum 13, 12)
dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te (Liber Iudicum 13, 17)
dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo (Liber Iudicum 16, 15)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (Liber I Samuelis 3, 10)
et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et jerunt in civitatem in qua erat vir Dei (Liber I Samuelis 9, 10)
cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventæ sunt asinæ ad quas jeras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo (Liber I Samuelis 10, 2)
