Encontrados 778 resultados para: Tuum
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum ejus (Liber II Samuelis 7, 12)
et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus jugiter (Liber II Samuelis 7, 16)
quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)
propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo (Liber II Samuelis 7, 21)
et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum (Liber II Samuelis 7, 24)
nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum et fac sicut locutus es (Liber II Samuelis 7, 25)
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)
nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc (Liber II Samuelis 7, 28)
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)
cui respondit Jonadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 5)
