Encontrados 350 resultados para: Tuis

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • quem conscendens jungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis (Liber Deuteronomii 32, 50)

  • et Zabulon ait lætare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis (Liber Deuteronomii 33, 18)

  • dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam (Liber Deuteronomii 34, 4)

  • solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum (Liber Iosue 5, 16)

  • surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere (Liber Iosue 7, 13)

  • qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)

  • venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes (Liber Iudicum 8, 15)

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (Liber I Samuelis 1, 18)

  • hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo (Liber I Samuelis 2, 34)

  • dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina