Mosaico decorativo

Encontrados 1573 resultados para: Tui

  • mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quæ tuis videbis oculis (Liber Deuteronomii 28, 67)

  • reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat (Liber Deuteronomii 28, 68)

  • temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia (Liber Deuteronomii 29, 3)

  • ut transeas in fœdere Domini Dei tui et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum (Liber Deuteronomii 29, 12)

  • ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 29, 13)

  • cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 1)

  • reversus fueris ad eum et obœdieris ejus imperiis sicut ego hodie præcipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 2)

  • reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit (Liber Deuteronomii 30, 3)

  • et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui (Liber Deuteronomii 30, 5)

  • circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere (Liber Deuteronomii 30, 6)

  • tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 30, 8)

  • et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu jumentorum tuorum in ubertate terræ tuæ et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis (Liber Deuteronomii 30, 9)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina