Mosaico decorativo

Encontrados 1573 resultados para: Tui

  • si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuæ atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis (Liber Deuteronomii 13, 13)

  • et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)

  • quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quæ nascuntur in terra per annos singulos (Liber Deuteronomii 14, 22)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quæ jussit et quæ ego hodie præcipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)

  • de primogenitis quæ nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua (Liber Deuteronomii 15, 20)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina