Encontrados 1573 resultados para: Tui
in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis (Prophetia Ezechielis 28, 4)
in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et jaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es præparata sunt (Prophetia Ezechielis 28, 13)
perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ donec inventa est iniquitas in te (Prophetia Ezechielis 28, 15)
in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuæ polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te (Prophetia Ezechielis 28, 18)
et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea judicia et sanctificatus fuero in ea (Prophetia Ezechielis 28, 22)
et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt (Prophetia Ezechielis 29, 4)
et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terræ cades non colligeris neque congregaberis bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum (Prophetia Ezechielis 29, 5)
fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui ejus de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam (Prophetia Ezechielis 29, 18)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)
fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32, 2)
et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te (Prophetia Ezechielis 32, 6)
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem (Prophetia Ezechielis 33, 2)