Encontrados 580 resultados para: Tuam
et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu ejus et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Juda (Liber Isaiae 22, 21)
transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi (Liber Isaiae 23, 10)
et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et jaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam (Liber Isaiae 29, 3)
inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)
habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me (Liber Isaiae 37, 28)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)
vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 19)
super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
ego Dominus vocavi te in justitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in fœdus populi in lucem gentium (Liber Isaiae 42, 6)
quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israël salvator tuus dedi propitiationem tuam Ægyptum Æthiopiam et Saba pro te (Liber Isaiae 43, 3)