Mosaico decorativo

Encontrados 2473 resultados para: Tribus Ex Israel

  • rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)

  • cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)

  • intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël et cessaverunt ab eo (Liber I Regum 22, 33)

  • unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigæ suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum (Liber I Regum 22, 34)

  • commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)

  • reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)

  • Josaphat filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Ahab regis Israël (Liber I Regum 22, 41)

  • pacemque habuit Josaphat cum rege Israël (Liber I Regum 22, 45)

  • Ohozias autem filius Ahab regnare cœperat super Israël in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 22, 52)

  • et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)

  • servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)

  • prævaricatus est autem Moab in Israël postquam mortuus est Ahab (Liber II Regum 1, 1)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina