Mosaico decorativo

Encontrados 2473 resultados para: Tribus Ex Israel

  • si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen ejus ex Israël (Liber Deuteronomii 25, 6)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • et vocabitur nomen illius in Israël domus Disculciati (Liber Deuteronomii 25, 10)

  • respice de sanctuario tuo de excelso cælorum habitaculo et benedic populo tuo Israël et terræ quam dedisti nobis sicut jurasti patribus nostris terræ lacte et melle mananti (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • et pronuntiabunt Levitæ dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et majores natu atque doctores omnis populus Israël (Liber Deuteronomii 29, 10)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur (Liber Deuteronomii 29, 21)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina