Encontrados 260 resultados para: Tribus De Ruben
filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum (Liber I Paralipomenon 5, 1)
filii ergo Ruben primogeniti Israël Enoch et Phallu Esrom et Charmi (Liber I Paralipomenon 5, 3)
Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben (Liber I Paralipomenon 5, 6)
filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (Liber I Paralipomenon 5, 18)
filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)
et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)
filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim (Liber I Paralipomenon 6, 63)
filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 71)
trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 78)
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)