Encontrados 2362 resultados para: Tribubus Israel
nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est (Liber Iosue 7, 12)
surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere (Liber Iosue 7, 13)
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam prævaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israël (Liber Iosue 7, 15)
surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda (Liber Iosue 7, 16)
et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israël et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas (Liber Iosue 7, 19)
responditque Achan Josue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israël et sic et sic feci (Liber Iosue 7, 20)
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israël projeceruntque ante Dominum (Liber Iosue 7, 23)
tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor (Liber Iosue 7, 24)
ubi dixit Josue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israël et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt (Liber Iosue 7, 25)
Josue vero et omnis Israël cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis (Liber Iosue 8, 15)
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes (Liber Iosue 8, 17)
vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi (Liber Iosue 8, 21)