Mosaico decorativo

Encontrados 3944 resultados para: Tri

  • tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus (Liber Deuteronomii 16, 16)

  • judices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut judicent populum justo judicio (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium (Liber Deuteronomii 17, 6)

  • postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)

  • non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)

  • hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum (Liber Deuteronomii 18, 3)

  • ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)

  • si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)

  • non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Liber Deuteronomii 19, 15)

  • reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 19, 19)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina