Encontrados 3944 resultados para: Tri
et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (Liber Exodus 3, 6)
et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)
dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius (Liber Exodus 5, 3)
et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6, 16)
filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres (Liber Exodus 6, 18)
accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)
via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis (Liber Exodus 8, 27)
triticum autem et far non sunt læsa quia serotina erant (Liber Exodus 9, 32)
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus (Liber Exodus 10, 2)
ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (Liber Exodus 10, 9)
extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)