Encontrados 3944 resultados para: Tri
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti (Liber Proverbiorum 19, 6)
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria ejus est iniqua prætergredi (Liber Proverbiorum 19, 11)
dolor patris filius stultus et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier (Liber Proverbiorum 19, 13)
domus et divitiæ dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens (Liber Proverbiorum 19, 14)
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ (Liber Proverbiorum 19, 27)
qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris (Liber Proverbiorum 20, 20)
lucerna Domini spiraculum hominis quæ investigat omnia secreta ventris (Liber Proverbiorum 20, 27)
livor vulneris absterget mala et plagæ in secretioribus ventris (Liber Proverbiorum 20, 30)
vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur (Liber Proverbiorum 21, 16)
tota die concupiscit et desiderat qui autem justus est tribuet et non cessabit (Liber Proverbiorum 21, 26)
equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet (Liber Proverbiorum 21, 31)
dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus (Liber Proverbiorum 22, 2)