Encontrados 267 resultados para: Tobias resistentia ad opus

  • et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)

  • magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Judæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (Liber Nehemiae 2, 16)

  • audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quæ est hæc res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis (Liber Nehemiae 2, 19)

  • sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum (Liber Nehemiae 4, 3)

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis (Liber Nehemiae 4, 7)

  • et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)

  • factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)

  • et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda (Liber Nehemiae 4, 16)

  • ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium (Liber Nehemiae 4, 17)

  • et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (Liber Nehemiae 4, 19)

  • et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra (Liber Nehemiae 4, 21)

  • quin potius in opere muri ædificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant (Liber Nehemiae 5, 16)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina