Encontrados 51 resultados para: Tobias et Sara

  • dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)

  • cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu (Liber Thobis 5, 16)

  • et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum (Liber Thobis 5, 19)

  • respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)

  • tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul (Liber Thobis 5, 22)

  • dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum (Liber Thobis 5, 26)

  • profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)

  • tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quæ de pisce servare jussisti (Liber Thobis 6, 7)

  • tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)

  • cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est (Liber Thobis 7, 5)

  • Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam (Liber Thobis 7, 10)

  • recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem jecoris posuitque eam super carbones vivos (Liber Thobis 8, 2)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina