Mosaico decorativo

Encontrados 1217 resultados para: Tibi

  • hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)

  • hæc dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro (Liber Ieremiae 30, 2)

  • quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)

  • non est qui judicet judicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi (Liber Ieremiae 30, 13)

  • quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua feci hæc tibi (Liber Ieremiae 30, 15)

  • obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem (Liber Ieremiae 30, 17)

  • statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)

  • ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas (Liber Ieremiae 32, 7)

  • et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum (Liber Ieremiae 32, 17)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina