Encontrados 1271 resultados para: Terra Sancta
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 11, 15)
et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israël dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio (Prophetia Ezechielis 12, 22)
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)
fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prævaricetur prævaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis ejus et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 13)
tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur (Prophetia Ezechielis 14, 16)
et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)
et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es (Prophetia Ezechielis 16, 29)
et tulit de semente terræ et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud (Prophetia Ezechielis 17, 5)
in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem (Prophetia Ezechielis 17, 8)
quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt (Prophetia Ezechielis 18, 2)
didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius (Prophetia Ezechielis 19, 7)