Encontrados 1271 resultados para: Terra Sancta
et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini (Liber Ieremiae 17, 26)
ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui præterit per eam obstupescet et movebit caput suum (Liber Ieremiae 18, 16)
terra terra terra audi sermonem Domini (Liber Ieremiae 22, 29)
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 23, 5)
propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 23, 7)
sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc et habitabunt in terra sua (Liber Ieremiae 23, 8)
quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis (Liber Ieremiae 23, 10)
et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)
et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum (Liber Ieremiae 24, 10)
et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis (Liber Ieremiae 25, 11)
dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ et a facie iræ furoris Domini (Liber Ieremiae 25, 38)
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis (Liber Ieremiae 27, 10)