Encontrados 1188 resultados para: Terra Distributio
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis (Liber Leviticus 25, 23)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Ægypti non venient condicione servorum (Liber Leviticus 25, 42)
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos (Liber Leviticus 25, 45)
mei sunt enim servi filii Israël quos eduxi de terra Ægypti (Liber Leviticus 25, 55)
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur (Liber Leviticus 26, 4)
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26, 5)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti (Liber Leviticus 26, 13)
consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma præbebunt (Liber Leviticus 26, 20)
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ (Liber Leviticus 26, 33)
in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suæ eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea (Liber Leviticus 26, 35)
